Rozmiar: 15909 bajtów

- 75 -

1324. Nov. 1. Liegnitz.

Herzog Boleslaus III. vereinigt das Zaudengericht in Liegnitz mit dem Hofgerichte daselbst.

In nomine domini amen. Ea; que ex principum mera libertate conferuntur pro subditorum comodo pro testimonio sempiterno, scriptis publicis testibusque veridicis solent ad futurorum memoriam perhennari. Igitur nos Bolezlaus dei gracia dux Slezie et dominus in Legnicz vniuersis et singulis, tam presentibus quam futuris, ad quorum audienciam presens deuoluetur pagina, cupimus fore notum, quod de mera voluntate nostra consensu et assensu nostrorum sapientum virorum auxilio consilioque eorundem maturo prehabito, pretendentes eciam eorum comodum et vtilitatem cum profectu suorumque pauperum et ciuium nostrorum Legniczensium, ius Polonicale, quod wlgariter dicitur dy zude. ad hanc diem, in qua ius Theutonicum per judicem nostrum curie nostre Legniczensis in iudicio bannito peragitur et exercitatur, locauimus, transferentes iudices eciam vtrorumque judiciorum Polonicalis et Theutonici simul et pariter circa inuicem eadem predictis iudiciis die nichilominus presidebunt actoresque cum reis premissa tamen consuetudine citacionum ad agendum et respondendum, ipsa die eadem se offerent ad presenciam antedictorum iudicum placitantes. Item statuimus et volumus districcius demandantes, quod omnes, cuiuscunque sint ydiomatis, euiuscunque eciam sint condicionis, siue militaris, seruilis, scultecialis, seu rusticalis, qui bona iure Theuthonicali possident coram judice nostro curie nostre Legniczensis presidenti bannito iudicio Theuthonico respondeant, excusacione et recalcitracione qualibet postergata. Vt autem prememorata robur optineant perpetuo valiturum, presentibus nostris litteris sygillique nostri munimine duximus roboranda; actum et datum in Legnicz, anno domini millesimo trecentes no vicesimo quarto, kalendas Novembris, presentibus testibus subnotatis, Sthephano de Parchowicz, Henrico de Sydlitz, Swola Budziwoi, Hartungo Kule, Johanne Rymberg, Johanne iudice curie nostre Legniczensis, Hellimbolto nostre curie notario et aliis pluribus fide dignis.

O. d. St. L., No. 26. Das grosse Siegel an einer Schnur von rother und gelber Seide. — Bitschens Privilegb. f. XXI. — Altes Privilegb. p. 17.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów